- AGRESTES
- AGRESTESindocti et literarum rudes Christiani olim a Gentilibus habiti. Apud Minucium in Octavio, Indignandum (ait Caecilius) audere quosdam, et hoc studiorum rudes, liter arum profanoscertum aliquid de rerum summa staturer: de Christianis loquens. Qui proin ἄνθρωποι ἰδιῶται Luciano Peregr. ἀγράμματοι καὶ ἰδιῶται, in Actis c. 4. v. 13. turba imperita et illiterata frequentia Asclepiadi apud Prudentium dicuntur in Romano Mart. v. 81.Populare quiddam sub colore gloriaeIlliterata credidit srequentia.Nempe quia Christiani literas saeculares phalerasque verborum, Apostolos imitati minus colerent, imperitiae postulabantur ac ruditatis, scriptaque eorum ob styli simplicitatem spernebantur quasi ab indoctis profecta. Arnob. l. 1. Sed ad indctis hominibus et rudibus scripta sunt. Vide quoque Lactantium l. 3. c. 1. l. 5. c. 1. l. 6. c. 21. Chrysostomum 1. ad Cor. c. 1. Homil. l. 3. Nazianzenum Or. 2. in Iulian. Isidorum Pelus. l. 4. Ep. 27. 28. 30. Theodoret. ad Graecos Serm. 5. περὶ φύς ἀνθρ. Theophilum ad Autolycum l. 1. Tatianum contra Graecos initiô, Iustinum Apol. 1. Clementem Recognit. l. 1. Alios. E quibus discas, ad ipsos scriptores sacros id convitii et vilipendii fuisse extensum. Verum uti sermonis stribiliginem et verborum vitia Gentes obiciebant Christianis, illosque propterea rudes, ac agrestes vocitabant: ita Christiani contra, per irrisum eos politos, doctos et eloquentes appellabant. Arnob. l. 2. Vos soli sapientia conditi, atque inteligentiae vi merâ; nescio quid aliud videtis et profundum-Dicite ô festivi meraco sapientiae tincti et saturi potu. Prudentius ubi supra.Vos eruditos miror et doctos virosPerpensa vitae quos gubernat regulaNescire vel divina vel mortalia etc.Vide Desid. Heraldum ad Arnobium, eundem aliosque ad Minucium.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.